CAIRUS vel ALCAIRUS et MEMPHIS

CAIRUS vel ALCAIRUS et MEMPHIS
CAIRUS, vel ALCAIRUS, et MEMPHIS
Aegypti, imo Africae rotius maxima civitas, et praecipua opportunô locô sita, ubi Nilus primum secatur ac Gap desc: Hebrew formam facit. Luteriam Parisiorum, ut quidam aiunt, quinquies olim supetavit. Suburbia
multa continet, quorum quaedam 3. alia 12. milia domorum habent, urbem autem ipsam 30. milia aedium habere tradunt. Hîc; in aedibus Aphrodisi, Christum infantem, per biennium latuisse, A. C. 1. 2. sunt qui dicant. Restaurata est ab Elmendinalla, Abdallae Africae Caliphae neqote; qui, Aegyptô potitus, regnum hîc Babylonio aemulum condidit, A. C. 908. Postea illam Selymus Turca expugnavit A. C. 1517. ac Tomumbeium tunc temporis Aegyptium Sultanum in palude latitantem captum, ac per totam urbem vectum ad pottam laqueô strangulari iussit. Eius vectigalibus, quae Iocm. aureorum superabant, muneravit Mahumetes III. Turcarum Imper matrem 12. annis sibi non visam. Cairum descripserunt I. leo Asricanus, P. Bellonius, aliique. Crevit in immensum, cum Sultanos seu Reges haberet proprios. Nunc sensim desicit, cum tantum habeat Proreges, sub dominio Turcarum. Estque nunc Luteriâ multo minor, ut quidam volunt. Ab ora maris Mediterranei 80. milliar. in Austrum, et 110. ab Aleandria distat. Baudrand. Marmolius urbem hanc a Slavo quodam, Turcicam religionem amplexo, conditam putat, ibique 6000. egregiarum aedium, cum superbis quibusdam palatiis, et Moschea (seu Turcico fano) admiranda, esse refert: additque Memphim, veterum Pharaonum sedem, hodie destructam, ad Nilum fuisse sitam, aliquot a Cairo milliaribus. Quibusdam hoc Cairum Babylon Aegypti est. Vide Marmol. l. 11. c. 24. 25. Texeiram l. 1. Sanut. l. 9. Petrum de Valle, Itiner. Tom. 1. A. C. 1582. Iesuitae quidam, iussu Gregorii IX. Cophitas huius loci a Nestorii et Dioscuri erroribus abducturi frustra fuêre, Morerius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”